previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Inimicitias mihi denuntias, si quicquam ex iis, quae cotidie facio, ignoraveris. Vide, quam simpliciter tecum vivam: hoc quoque tibi committam. Philosophum audio et quidem quintum iam diem habeo, ex quo in scholam eo et ab octava disputantem audio. "Bona," inquis, "aetate." Quidni bona? Quid autem stultius est quam, quia diu non didiceris, non discere ? " [2] Quid ergo ? Idem faciam, quod trossuli et iuvenes?" Bene mecum agitur, si hoc unum senectutem meam dedecet. 1 Omnis aetatis homines haec schola admittit. " In hoc senescamus, ut iuvenes sequamur ? " In theatrum senex ibo et [p. 148] in circum deferar et nullum par sine me depugnabit ad philosophum ire erubescam ?

[3] Tamdiu discendum est, quamdiu nescias; si proverbio credimus, quamdiu vivas. Nec ulli hoc rei magis convenit quam huic: tamdiu discendum est, quemadmodum vivas, quamdiu vivas. Ego tamen illic aliquid et doceo. Quaeris, quid doceam ? Etiam seni esse discendum. [4] Pudet autem me generis humani, quotiens scholam intravi. Praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeundum est Metronactis petenti 2 domum. Illud quidem fartum est et ingenti studio, quis sit pythaules bonus, iudicatur; habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum. At in illo loco, in quo vir bonus quaeritur, in quo vir bonus discitur, paucissimi sedent, et hi plerisque videntur nihil boni negotii habere quod agant; inepti et inertes vocantur. Mihi contingat iste derisus; aequo animo audienda sunt inperitorum convicia et ad honesta vadent! contemnenda est ipse contemptus.

[5] Perge, Lucili, et propera, tibi ne et ipsi 3 accidat, quod mihi, ut senex discas; immo ideo magis propera, quoniam diu 4 non adgressus es, quod perdiscere vix senex possis. " Quantum," inquis, " proficiam ? " [p. 150]

[6] Quantum temptaveris. Quid expectas ? Nulli sapere casu obtigit. Pecunia veniet ultro, honor offeretur, gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi; virtus in te non incidet. Ne levi quidem opera aut parvo labore cognoscitur; sed est tanti laborare omnia bona semel occupaturo. Unum est enim bonum, quod honestum; in illis nihil invenies veri, nihil certi, quaecumque famae placent. [7] Quare autem unum sit bonum, quod honestum, dicam, quoniam parum me exsecutum priore epistula iudicas magisque hanc rem tibi laudatam quam probatam putas, et in artum, quae dicta sunt, contraham.

[8] Omnia suo bono constant. Vitem fertilitas commendat et sapor vini, velocitas cervum. Quam fortia dorso iumenta sint quaeris, quorum hic unus est usus, sarcinam ferre. In cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere. Id in quoque optimum esse debet, cui nascitur, quo censetur. [9] In homine optimum quid est ? Ratio; hac antecedit animalia, deos sequitur. Ratio ergo perfecta proprium bonum est, cetera illi cum animalibus satisque communia sunt. Valet; et leones. Formosus est; et pavones. [p. 152] Velox est; et equi. Non dico, in his omnibus vincitur. Non quaero, quid in se maximum habeat, sed quid suum. Corpus habet; et arbores. Habet impetum ac motum voluntarium; et bestiae et vermes. Habet vocem; sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae, graviorem tauri, dulciorem mobilioremque luscinii ? [10] Quid in homine proprium ? Ratio. Haec recta et consummata felicitatem hominis implevit. 5 Ergo si omnis res, cum bonum suum perfecit, laudabilis est et ad finem naturae suae pervenit; homini autem suum bonum ratio est; si hanc perfecit, laudabilis est et finem naturae suae tetigit. Haec ratio perfecta virtus vocatur eademque honestum est.

[11] Id itaque unum bonum est in homine, quod unum hominis est. Nunc enim non quaerimus, quid sit bonum, sed quid sit hominis bonum. Si nullum aliud est hominis quam ratio, haec erit unum eius bonum, sed pensandum cum omnibus. Si sit aliquis malus, puto improbabitur; si bonus, puto probabitur. Id ergo in homine primum solumque est, quo et probatur et inprobatur. [12] Non dubitas, an hoc sit bonum; dubitas an solum bonum sit. Si quis omnia alia habeat, valetudinem, divitias, imagines multas, frequens atrium, sed malus ex confesso sit, inprobabis [p. 154] illum. Item si quis nihil quidem eorum, quae rettuli, habeat, deficiatur pecunia, clientium turba, nobilitate et avorum proavorumque serie, sed ex confesso bonus sit, probabis illum. Ergo hoc unum est bonum hominis, quod qui habet, etiam si aliis destituitur laudandus est, quod qui non habet, in omnium aliorum copia damnatur ac reicitur. [13] Quae condicio rerum, eadem hominum est. Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum. [14] Gladium bonum dices non cui auratus est balteus nec cuius vagina gemmis distinguitur, sed cui et ad secandum subtilis acies est et mucro munimentum omne rupturus. Regula non quam formosa, sed quam recta sit quaeritur. Eo quidque laudatur, cui comparatur, quod illi proprium est.

[15] Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet, quantum aret, quantum faeneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, quam perlucido poculo bibat, sed quam bonus sit. Bonus autem est, si ratio eius explicita et recta est et ad naturae suae voluntatem accommodata. [16] Haec [p. 156] vocatur virtus, hoc est honestum et unicum hominis bonum. Nam cum sola ratio perficiat hominem, sola ratio perfecta beatum facit; hoc autem unum bonum est, quo uno beatus edicitur. Dicimus et illa bona esse, quae a virtute profecta contractaque sunt, id est opera eius omnia; sed ideo unum ipsa bonum est, quia nullum sine illa est. [17] Si omne in animo bonum est, quicquid illum confirmat, extollit, amplificat, bonum est; validiorem autem animum et excelsiorem et ampliorem facit virtus. Nam cetera, quae cupiditates nostras inritant, deprimunt quoque animum et labefaciunt et, cum videntur adtollere, inflant ac multa vanitate deludunt. Ergo unum id bonum est, quo melior animus efficietur.

[18] Omnes actiones totius vitae honesti ac turpis respectu temperantur; ad haec faciendi et non faciendi ratio derigitur. Quid sit hoc, dicam: vir bonus quod honeste se facturum putaverit, faciet, etiam si 6 laboriosum erit, faciet, etiam si damnosum erit, faciet, etiam si periculosum erit; rursus quod turpe erit, non faciet, etiam si pecuniam adferet, etiam si voluptatem, etiam si potentiam. Ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia nulla invitabitur.

[19] Ergo si honestum utique secuturus est, turpe utique vitaturus et in omni actu vitae spectaturus haec duo, [p. 158] nec aliud bonum quam honestum 7 nec aliud malum quam turpe, si una indepravata virtus est et sola permanet tenoris sui; unum est bonum virtus, cui iam accidere, ne sit bonum, non potest. Mutationis periculum effugit; stultitia ad sapientiam erepit, sapientia in stultitiam non revolvitur.

[20] Dixi, si forte meministi, concupita volgo et formidata inconsulto impetu plerosque calcasse. Inventus est, qui flammis inponeret manum, cuius risum non interrumperet tortor, qui in funere liberorum lacrimam non mitteret, qui morti non trepidus occurreret. Amor enim, ira, 8 cupiditas pericula depoposcerunt. Quod potest brevis obstinatio animi aliquo stimulo excitata, quanto magis virtus, quae non ex impetu nec subito, sed aequaliter valet, cui perpetuum robur est. [21] Sequitur, ut quae ab inconsultis saepe contemnuntur, a sapientibus semper, ea nec bona sint nec mala. Unum ergo bonum ipsa virtus est, quae inter hanc fortunam et illam superba incedit cum magno utriusque contemptu.

[22] Si hanc opinionem receperis, aliquid bonum esse praeter honestum, nulla non virtus laborabit. Nulla enim optineri poterit, si quicquam extra se respexerit. [p. 160] Quod si est, rationi repugnat, ex qua virtutes sunt, et veritati, quae sine ratione non est. Quaecumque autem opinio veritati repugnat, falsa est. [23] Virum bonum concedas necesse est summae pietatis erga deos esse. Itaque quicquid illi accidit, aequo animo sustinebit; sciet enim id accidisse lege divina, qua universa procedunt. Quod si est, unum illi bonum erit, quod honestum; in hoc enim positum est et parere dis nec excandescere ad subita nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et facere imperata. [24] Si ullum aliud est bonum quam honestum, sequetur nos aviditas vitae, aviditas rerum vitam instruentium, quod est intolerabile, infinitum, vagum. Solum ergo bonum est honestum, cui modus est.

[25] Diximus futuram hominum feliciorem vitam quam deorum, si ea bona sunt, quorum nullus 9 dis usus est, tamquam pecunia, honores. Adice nunc, quod si modo solutae corporibus animae manent, felicior illis status restat quam est, dum versantur in corpore. Atqui si ista bona sunt, quibus per corpora utimur, emissis erit peius, quod contra fidem est, feliciores esse liberis et in universum datis clausas et obsessas.

[26] Illud quoque dixeram, si bona sunt ea, quae tam homini contingunt quam mutis animalibus, et muta [p. 162] animalia beatam vitam actura; quod fieri nullo modo potest. Omnia pro honesto patienda sunt; quod non erat faciendum, si esset ullum aliud bonum quam honestum.

Haec quamvis latius exsecutus essem priore epistula, constrinxi et breviter percucurri. [27] Numquam autem vera tibi opinio talis videbitur, nisi animum adleves et te ipse interroges, si res exegerit, ut pro patria moriaris et salutem omnium civium tua redimas, an porrecturus sis cervicem non tantum patienter, sed etiam libenter. Si hoc facturus es, nullum aliud bonum est. Omnia enim relinquis, ut hoc habeas. Vide quanta vis honesti sit: pro re publica morieris, etiam si statim facturus hoc eris, cum scieris tibi esse faciendum. [28] Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium, pro quibus dependit animam, in summa voluptate est et periculo suo fruitur. [29] Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quod 10 tractatio operis maximi et [p. 164] ultimi 11 praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem facere recte pieque contentus. Oppone etiamnunc illi multa quae dehortentur, dic: "factum tuum matura sequetur oblivio et parum grata existimatio civium"; respondebit 12 tibi: "ista omnia extra opus meum sunt. Ego ipsum contemptor. Hoc esse honestum scio. Itaque quocumque ducit ac vocat, venio."

[30] Hoc ergo unum bonum est, quod non tantum perfectus animus, sed generosus quoque et indolis bonae sentit; cetera levia sunt, mutabilia. Itaque sollicite possidentis. Etiam si favente fortuna in unum congesta sunt, dominis suis incubant gravia et illos semper premunt, aliquando et inlidunt. 13 Nemo ex istis, quos purpuratos vides, felix est, non magis quam ex illis, quibus sceptrum et chlamydem in scaena fabulae adsignant; cum praesente populo lati incesserunt et coturnati, simul exierunt, excalceantur et ad staturam suam redeunt. [31] Nemo istorum, quos divitiae honoresque in altiore fastigio ponunt, magnus est. Quare ergo magnus videtur? Cum basi illum sua metiris. Non est magnus pumilio, licet in monte constiterit; colossus magnitudinem suam servabit, etiam si steterit in puteo. [32] Hoc laboramus errore, sic nobis imponitur, quod neminem aestimamus eo, quod est, sed adicimus illi et ea, quibus adornatus [p. 166] est. Atqui cum voles veram hominis aestimationem inire et scire, qualis sit, nudum inspice; ponat patrimonium, ponat honores et alia fortunae mendacia, corpus ipsum exuat. Animum intuere, qualis quantusque sit, alieno an suo magnus.

[33] Si rectis oculis gladios micantes videt et si scit sua nihil interesse, utrum anima per os an per iugulum exeat, beatum voca; si cum illi denuntiata sunt corporis tormenta et quae casu veniunt et quae potentioris iniuria, si vincula et exilia et vanas humanarum formidines mentium securus audit et dicit:

Non ulla laborum,
O virgo, nova mi facies inopinave surgit;
Omnia praecepi atque animo mecum ipse peregi.
Tu hodie ista denuntias; ego semper denuntiavi mihi et hominem paravi ad humana." [34] Praecogitati mali mollis ictus venit. At stultis et fortunae credentibus omnis videtur nova rerum et inopinata facies; magna autem pars est apud imperitos mali novitas. Hoc ut scias, ea quae putaverant aspera, fortius, cum adsuevere, patiuntur. [35] Ideo sapiens adsuescit futuris malis et quae alii diu patiendo levia faciunt, hic levia facit [p. 168] diu cogitando. Audimus aliquando voces imperitorum dicentium: " sciebam 14 hoc mihi restare "; sapiens scit sibi omnia restare. Quicquid factum est, dicit: " sciebam." VALE.

1 dedecet Pincianus; decet VPb.

2 petenti Erasmus; petentes VPb; petentibus later MSS.

3 tibi ne et ipsi Hense; tibi nec (ne Vb) tibi VPb; ne tibi later MSS.

4 diu Buecheler; id VPb.

5 The words quid in homine ... implevit are suspected by Hilgenfeld.

6 etiam si later MSS.; etiam sine pecunia si VPb.

7 nec aliud bonum nisi (quam Hense) honestum, omitted by VPb, is supplied by the Venice edition of 1492.

8 amor enim, ira Chatelain; amor e in ira V; amore in ira Pb.

9 nullus later MSS.; nullum VPb.

10 quod Arg. b; quam VPb.

11 maximi et ultimi Sanctolonius and Madvig; —e et —e, or — ae et —ae MSS.

12 respondebit or respondet later MSS.; respondit VPb.

13 inlidunt Gruter; inludunt VP.

14 The old editors read nesciebam, which seems more in accord with the argument.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: